Critical edition of the Latin Text

 

 

 

/262a/

Incipit ad Laodicenses epistola

 

 

§ 1

Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.

2

Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

3

Gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus bonis, promissum expectantes in die iudicii.

4

Neque distituant vos quorumdam vaniloquia insinuantium, ut vos avertant a veritate evangelii quod /262b/ a me praedicatur.

5

 

Et nunc faciet Deus ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes sint et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aet[er]nae sunt.

6

 

Et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus letor et gaudeo.

7

 

Et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum est rationibus vestris et administrante Spiritu Sancto, sive per vitam sive per mortem.

8

 

Est enim mihi vivere vita in Christo et mori gaudium vel lucrum.

9

 

Et ipse in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.

10

 

Ergo, dilectissimi, ut audistis praesentiam Domini, ita retinete, et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum;

11

 

est enim Deus qui /262c/ operatur in vobis.

12

 

Et facite sine retractu vel peccato quaecumque facitis.

13

 

Et quod est optimum, dilectissimi, gaudete in Christo; et praecavete sordidos omnes in lucro.

14

 

Omnes sint petitiones vestre palam apud Deum; et estote firmi in sensu Christi.

15

 

Et quae integra et vera et pudica et casta et iusta et amabilia sunt, facite.

16

 

Et que audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax.

17

 

Salutate omnes fratres in osculo sancto.

18

 

Salutant vos sancti omnes.

19

 

Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro.

20

 

Et hanc facite legi Colosensibus, et Colosensium vobis.

 

 

 

 

 

Explicit epistola ad Laodicenses

 


BnF, Lat. 343:

3 quod] 342 eo quod    4 distituant] 342 destituant    5 benignitatem … salutis vitae et[er]nae sunt] 342 benignitatens (with spurious n) … sunt salutis uite eterne    7 factum est] 342 om. est    15 quae integra] 342 reading replacing 343 quae sunt integra

 

Mss: BnF, Lat. 343; BnF, Lat. 342; an unidentified manuscript (my siglum TP) in Migne’s Patrologia Latina, vol. 153, appended to Bruno of the Carthusians’ exposition of Colossians in his Expositio in Epistola Pauli.


Rialto